# Hypomnemata physica 333

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/333

Docentque id satis varia delirorum genera, in quibus ipsa etiam ratiocinatio laeditur; ob eam, quam cum corpotis dispositione & actionibus corporeis habet, communicationem; sicut & ingeniorum varietas, dum alii acrimoniâ ingenij valent, alij stupidi sunt, eandem ob caussam accidit. Quae omnia cùm ita sese habeant; & licè intellectus nec phantasia ad intelligendum utatur: tamen cùm necessum sit, eum phantasmata speculari, caussa nulla est, cur intellectum, dum in corpore est, ita à communicatione corporis planè absolvamus. Multò minus caussa datur, cur demùm integrè absoluto corpore advenire extrinsecus debeat. Imprimis verò omnes, qui istam opinionem sequuntur, fefellit falsa illa hypothesis de eductione formarum & animarum è potentia ma teriae. Cùm enim crederent, animas brutorum è potentia materiae educis animae rationali tam ignobilem ortum adscribere noluerunt, & proinde argumentantur: Anima rationalis non educitur è potentia materiae. Ergò creatur. Vel: Quicquid non fit ex praesupposita materia sive subjecto, id creatur, sed anima rationalis non fit è madibzy G Google è materia sive subjecto alio. Ergò creatur. Falsa nimirum & hypothesis, quasdam animas educi è potentia materiae.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
