Latin
CAPVT V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 34
Unproofread scanNot analysed yet
ἔνι δὲ καὶ ὀξὺ, καὶ πικρὸν, καὶ γλυκὺ, καὶ ἀλμυρὸν, καὶ παντοῖον: Quae crescunt &seruntur, quando in terram veniunt, attrahit unumquodque quod secundum naturam sibi familiare in terra inest. Est autem acidum, &amarum, &dulce, &salsum, &omnigenum. Ita in crisibus cognitione naturali natura vitiosum humorem agnoscit &expellit, bonum &utile retinet. Cognitione hâc naturali natura saepe miras &occultas vias in expellendis humoribus quaerit. Atque inter principia de natura rerum illud etiam ex Hippocrate Galenus, I. de facult. nat. cap. 12. ponit, naturam omnia artificiosè ac justè peragere, facultatibus scilicet praeditam, quibus singulae particulae convenientem sibi succum ad se trahant, attractum verò coalescere, accrescereque omnibus sui partibus faciant, demumque adsimulent: quod autem interea non pervicêre, quodque omnimodam alterationem, ac cum nutriendo similitudinem recipere non potuit; id alia rursus vi, nempe secretoria, reiiciant. Et, ibid. lib. 3. cap. 13. scribit: universas corporis particulas attrahendi, quod conveniens amicumque est, repellendi, quod gravat, mordetvè, potantiam habere. Itaque frustra laborat Fracastorius, ut monstret, quomodo violentiâ quâdam, quae à se invicem divulsa sunt, iterum coniungantur. Etsi autem iste rerum naturalium consensus &dissensus primariò à formis rerum pendet: quia tamen formae per qualitates De rer. Natural. consens. &dissens. 35 tates agunt, etiam alia per manifestas qualitates, ut aqua &ignis; alia per occultas, de quibus postea dicetur, consentiunt &dissentiunt.