# Hypomnemata physica 341

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/341

Et plura alia absurda obiicit, si vegetativa anima in semine inesse dicatur, quae brevitatis studio omitto. Miror verò, tantum Virum, & qui, in initio illius libri alleg. scribit, nullum effectricem caussam conformationis hominis in utero assecutum, aut, si pauculi quidam illam sint subodorati, eam neque clarè aperuisse, neque ullis rationibus astruxisse, se verò suam opinionem ita firmis & evidentibus rationibus adstructurum, ut nullus cuipiam deinceps sit dubitandi locus, rationibus tam frivolis & levibus in re tam seria usum fuisse. Primò enim de formatrice foetûs accuratè scripturus, sibi in mentem revocare debuisset, Medicum quidem à Physico mutuari, ut subjecti sui cognitionem consequatur; quia tamen caussas cum effectis non aequat, neque affectiones de propriis subjectis, iis nimirum, quibus per se, primò, & quatenus talia, competunt, demonstrat: tractationem eam non esse scientificam, ut pluribus Jacob. Zabarella, lib. 2. de meth. cap. 11. docet.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
