# Hypomnemata physica 343

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/343

Neque hinc sequitur, omnium unam esse animam, & animam esse mortalem. Una fuit primi hominis omnino, è qua omnes. Nec ulla est ratio, quod anima hominis, si multiplicaretur, sit mortalis Creator enim multiplicari jussit, nihilominùs immortalem esse voluit. Ex quibus reliqua omnia concidunt, ut opus non sit ad ea respondere. Patebit etiam ex iis, quae contra objectionem sextam & septimam dicentur, quid ad ea respondendum sit, & quod, licet à patre ex matre communicatur non sit composita. Sextò, quidam è recentioribus ita argumentantur: Aut semen animatum est anima parentis, aut anima propria. Non parentis; quia anima parentis fieret anima filii: & cum semine ex parentis corpore emigraret: nec propria; quia, cùm uterque parens semen conferat, sic gemina futura esset filii anima, aut una in alteram coalesceret, & esset composita. Verùm si hoc argumentum objiceretur contra generationem plantarum & brutorum animalium, illud, quod quis responsurus esset, & hic sibi pro responsione habeat. Deinde dico in genere, & in plantis, & in brutis, & in homine animâ parentis animatum esse semen, secundum speciem scilicet; alias enim simile non generaret simile. Deinde etiam verum est, semen habere propriam animam, & jam numero à parentis anima diversam.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
