Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 348
Unproofread scanNot analysed yet
probat, attinet, nimirum, si infans non formatus fuerit, multâ percussorem multandum; si verò formatus fuerit, ut homicidam puniendum: ego quidem falcem in alienam messem mittere nolo; hoc tamen dico, id, quod ipse affert, in textu Hebraeo non haberi, neque eo probari posse, mox à primo conceptionis tempore non adesse animam. Et admittatur sanè ista poenarum differentia, &sua sit legibus civilibus, &Iurisconsultis, quos hîc subjungit Caranza, authoritas; inde tamen nullo modo sequitur, semen non mox à primo conceptionis tempore esse animatum. Habuerunt forsan Iurisconsulti &Legumlatores causas domi notas, in quas jam non inquiro, &quas suo loco relinquo, cur aliâ poenâ afficere voluerint eum, qui foetum jam omnibus partibus perfectum, &aliâ eum, qui imperfectum perdit; &fortasse hanc inter eas non postremam, quòd, antequam foetus moveri incipit, non ita certò de ejus vita constat, &quod multa ei in utero, etsi caussa externa nulla accedat, evenire possunt, quae foetui, antequam ad integram perfectionem perveniat, vitam eripepartu re possunt, ut, quod Hippocrates de octidibzy G Go Contrariarum Objectionum Solutio.