# Hypomnemata physica 348

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/348

probat, attinet, nimirum, si infans non formatus fuerit, multâ percussorem multandum; si verò formatus fuerit, ut homicidam puniendum: ego quidem falcem in alienam messem mittere nolo; hoc tamen dico, id, quod ipse affert, in textu Hebraeo non haberi, neque eo probari posse, mox à primo conceptionis tempore non adesse animam. Et admittatur sanè ista poenarum differentia, & sua sit legibus civilibus, & Iurisconsultis, quos hîc subjungit Caranza, authoritas; inde tamen nullo modo sequitur, semen non mox à primo conceptionis tempore esse animatum. Habuerunt forsan Iurisconsulti & Legumlatores causas domi notas, in quas jam non inquiro, & quas suo loco relinquo, cur aliâ poenâ afficere voluerint eum, qui foetum jam omnibus partibus perfectum, & aliâ eum, qui imperfectum perdit; & fortasse hanc inter eas non postremam, quòd, antequam foetus moveri incipit, non ita certò de ejus vita constat, & quod multa ei in utero, etsi caussa externa nulla accedat, evenire possunt, quae foetui, antequam ad integram perfectionem perveniat, vitam eripepartu re possunt, ut, quod Hippocrates de octidibzy G Go Contrariarum Objectionum Solutio.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
