# Hypomnemata physica 349

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/349

349 octimestri scribit, οὐκ ἐστι, καὶ ἐστι, non est, & est, id multò magis de tali foetu imperfecto dici possit; & proinde majori poenâ affici voluerint illum, qui foetum jam perfectum, minore verò eum, qui imperfectum & dubiae spei perdidit. Interim nunquam Iureconsultis in mentem venisse puto, ut suis legibus naturae principiis derogare, &, quae firmissimis rationibus à Physicis & Medicis (ad quos in talibus quaestionibus semper provocant, eorumque autoritatem venerantur) impugnare voluerint. Patet id clarissimè ex Augusti Constitut. quart. part. 4. quam sancitur, eum non gladio, sed pro arbitrio judicis puniendum, qui abortionis poculum praebuerit, si foetus vitalis nondum fuerit, & ante dimidium temporis, à conceptione numerandum, ejectus sit. Nemo enim certè dixerit, usque ad finem mensis quarti, & dimidium temporis à conceptione ad partum, foetum nondum vitalem esse; cùm omnes longissimum, inter quem animam foetus accipiat, terminum diem quadragesimum constituant. Imò ante nativitatem homo Iureconsultis non est, per text. in L. cum inter Veteres Codice de fidei commiss. Ast quis Physicorum dicat, infantem tum demum, cùm nascitur, esse hominem? Et proinde per foetum vitalem in legibus civilibus intelligitur, in quo vitae signa manifesta apparent, imprimis ex motu, qui circa medium conceptionis tempus primò accidit. dibzy G Google De qua re etiam rectè Thomas Fienus, in Apoog. adv.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
