# Hypomnemata physica 350

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/350

Sanctacruz scribit, eum, qui occidit foetum animatum quantumcunque parvum, aut imperfectè organizatum, sensu motuque adhuc carentem, esse homicidam, non minùs, quàm qui perfectum; sed inde non sequi, omne homicidium debere aequè puniri: cùm, etsi uterque essentialiter aequè perfectus sit, non tamen sit aequè perfectus accidentaliter. Annon, addit, quivis putaret, sibi majorem factam esse injuriam ab eo, qui sibi altam & frugiferam pyrum amputasset, quàm ab eo, qui parvum solummodo surculum, unum pedem altum, nuper primum plantatum, è terra extraxisset, vel fregisset, & proinde majore castigatione, ac pluribus verberibus dignum? Neque, quod secundo loco affert, argumentum magni momenti est, quòd ex eo, quòd Deus fecit Adamum ex limo terrae, & eo constructo & figurato inspiravit spiraculum vitae, concludit, quòd & in hac generatione anima rationalis non ante corporis formationem infundatur: Verùm alia ratio est Creationis, alia Generationis. Foemina ex costa creata est viri, nec tamen hoc modo jam generatur. Tertiò verò miror, quod homo Christianùs facto illo Hippocratis, de nat. puer. probare conatur, primis diebus animam rationalem non adesse in foetu. Cùm enim gravidae PsalGoos Contrariarum objectionum Solutio. 351 Psaltriae suaserit Hippocrates, ut intra sextam diem saltando semen excuteret; eum sensisse putat, eo tempore utero retentum semen animâ rationali caruisse, aliàs enim abortum non suavisset. Deinde pro eodem autoritatem Aristotelis adducit, qui, lib. 7. polit. cap. 16. ἄμβλωσιν, & foetus deperditionem admittit, quandiu sensu & vitâ praeditus non est quasi supponat, aliquo notabili spatio foetum sine vita esse. Verùm ob ipsum hunc locum librum hunc, de nat. puer. Hippocratis non esse, non sine caussa censet Joh. Baptista Sylvaticus, controv. 32.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
