# Hypomnemata physica 357

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/357

Vulgo aequivoca appellatur, quòd nimirum Aequivocaussa talium viventium non ejusdem speciei ea generatio. cum generato esse putatur. Quae sponQuibus autem competat spontaneus hic te geneortus, non eadem omnium mens. Fuit antirantur. qua opinio, omnia viventia animalia bruta, ipsumque adeo hominem, è terra initio provenisse. Id quod Plato, in Menexeno, docuit, ut & alij Platone longè verustiores Philosophi: quos & Poëtae secuti sunt. Lucretius hos versus habet: Vix animalia parva creat, qui cuncta creavit Secla, deditque ferarum ingentia corpora partu. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta Terra tenet meritò; quoniam genus ipsa creavit Humanum; atque animal prope certo tempore fudit Omne, quod in magnis bacchatur montibus passim; Aeriasque simul volucres variantibus formis. Sed quia finem aliquam pariendi debet habere, Destitit, ut mulior spatio defessa vetusto. uvenalis, Satyra 6. Quippe aliter tunc orbe novo, coeloque recenti Vivebant homines, qui rupto robore nati, Compositique luto nullas habuere parentes. Et Virgilius, 2. Georgicor. Cùm primùm licem pecudes hausente, virumque Terrea progenios duris caput extulit arvis. Verùm

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
