# Hypomnemata physica 359

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/359

Nimirum ex stercore equino scarabaei nascuntur, non erucae; è caseo vermes sui generis, alii è carnibus, &, in genere, semper determinata è determinatis, imò etiam certo tempore nascuntur, ac muscarum, erucarum, vermium, scarabaeorum, ac papilionum genera suo quaeque tempore oriuntur & intereunt. Et licèt, quod Cardanus obiicit, in variis locis, in terra, in aquis, in cadaveribus, & alibi eadem generari videntur: tamen ex materia determinata, quae in pluribus locis saepe reperiri potest, nascuntur. Et quamvis fieri possit, ut materia spontaneae viventium generationi apta casu alicubi congregata sit: tamen materia illa est determinata, nec casu viventia inde fiunt, sed efficiens proximum est determinatum, & semper eodem modo agens. Neque etiam refert, quòd, quae spontè nascuntur, imperfectiora esse, (cujus rei argumentum quoque esse putant, quod non generant) & propterea finis rationem habere non posse, & proinde casu fieri videntur. Etenim licèt alijs collata imperfectiora esse videantur: tamen ratione essentiae suae perfecta sunt, nutriuntur, augentur, moventur & suae speciei convenientes operationes edunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
