# Hypomnemata physica 360

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/360

Falsum verò omnino, quod putant, talia spontè orta non generare; cùm etiam minima & ignobilissima quaeque ex his coire, generare, Aristoteles passim, & praecipuè 5. de histor. animal. & ipsa experientia doceat. Et quamvis respectu aliorum ignobiliora videntur: tamen ad perfectionem totius universi necessaria sunt, ut mox ex Jul. Caes. Scaligero, exerc. 250, dicetur: recteque Avicennam scripsisse, melius esse, gigni pediculos, quàm materiam putrem ita permanere, Viri Doctissimi, qui & in pediculi structura mirum artificium agnoscunt, censent. Si enim omnium rerum Opificem primùm spectemus, is, ut suam infinitam sapientiam & omnipotentiam proderet, maluit viventia, quàm corruptam & putrem, vitâque carentem materiam in natura multiplicari; ipsique placuit, ut viventium perfectorum corpora, dum corrumpuntur, non simpliciter in putridam materiam abirent, sed in animalia ignobiliora. Hinc ex animalium partibus, excrementis, ex plantis, & plantarum fructibus, varia animalculorum genera prodeunt, & quiFalsae de spont. viv. ort. opiniones. 361 & quidem è determinatis determinata. Idem sensit & scripsit Jul. Caes. Scaliger, qui alleg.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
