# Hypomnemata physica 361

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/361

loco ita scribit: Homo propter Deum, propter hominem mundus factus est. Et mox: Animalium princeps homo. Non erat autem homo futurus princeps, nisi talis: quippe in medio. Non potest esse medium, nisi inter extrema. Igitur extrema facta sunt, ut esset medius. Propter medium igitur facta sunt. Extremorum autem, & eorum, quae medium inter, & extrema sita sunt, si deesset aliquid, daretur in formis vacuum. Quod longè majus esset flagitium in natura, quàm vacuum in quantitate sine corpore. Quid enim absurdius, quàm medium sine extremis? Quod jam olim etiam docuit Augustinus, de Civitate Dei, lib. 12. cap. 4. Vitia, inquit, pecorum & arborum, aliarumque rerum mutabilium atque mortalium, vel intellectu, vel sensu, vel vitâ omnino carentium, quibus eorum dissolubilis natura corrumpitur, damnabilia putare, ridiculum est: cùm istae creaturae eum modum nutu Creatoris acceperint, ut cedendo & succedendo peragant infimam pulchritudinem temporum in genere suo istius mundi partibus congruentem. Et mox: Cujus ordinis decus propterea nos non delectat, quoniam parti ejus pro conditione nostrae mortalitatis intexti, universum cui particulae, quae nos offendunt; satis aptae, decenterque conveniunt, sentire non possumus. Et iterum: Non ex commodo vel incommodo nostro, sed per seipsam considerata natura dat artifici suo gloriam. Alij etsi casu & fortuitò talia generari non statuunt; nullam tamen habere caussam efficientem proximam, sed solùm communem & remotam existimant. In qua sententia est Conciliator, qui, differ. 29.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
