Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 362
Unproofread scanNot analysed yet
hanc differentiam inter reliqua viventia &spontè orta ponit, quod illa praeter agens universale, putà coelum, etiam particulare expetunt; cum sol &homo generent hominem; per se verò genita caussâ proximâ careant, &absque agente particulari producantur. Atque ipsa appellatio id indicare videtur. Cùm enim sponte nasci dicantur, id innui videtur, ea efficiens externum proximum, à se distinctum, nullum habere: alioquin spontè nasci non dicerentur. Verùm enim vero inter caussas &effectus semper debet esse proportio, ut effectuum universalium universales, particularium particulares caussae sint, genericorum generales, specialium speciales. Quod nisi ita se haberet, nulla posset fieri demonstratio; quae non, nisi per proximam caussam sit, atque ita nulla de spontè viventibus demonstratio &scientia haberi posset. Deinde communes &remotae caussae omnes externae sunt, &manifestae. At spontè orta viventia à caussa interna &occulta in materia latente provenire, ex sequentibus satis patebit. Praeterea cùm spontè generatorum viventium magna sit varietas, &diffeFalsae de spont. viv. ort. opiniones.