# Hypomnemata physica 362

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/362

hanc differentiam inter reliqua viventia & spontè orta ponit, quod illa praeter agens universale, putà coelum, etiam particulare expetunt; cum sol & homo generent hominem; per se verò genita caussâ proximâ careant, & absque agente particulari producantur. Atque ipsa appellatio id indicare videtur. Cùm enim sponte nasci dicantur, id innui videtur, ea efficiens externum proximum, à se distinctum, nullum habere: alioquin spontè nasci non dicerentur. Verùm enim vero inter caussas & effectus semper debet esse proportio, ut effectuum universalium universales, particularium particulares caussae sint, genericorum generales, specialium speciales. Quod nisi ita se haberet, nulla posset fieri demonstratio; quae non, nisi per proximam caussam sit, atque ita nulla de spontè viventibus demonstratio & scientia haberi posset. Deinde communes & remotae caussae omnes externae sunt, & manifestae. At spontè orta viventia à caussa interna & occulta in materia latente provenire, ex sequentibus satis patebit. Praeterea cùm spontè generatorum viventium magna sit varietas, & diffeFalsae de spont. viv. ort. opiniones.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
