# Hypomnemata physica 363

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/363

differentiae ac certae species, eae certè à caussa communi, quae ad certum effectum determinata non est, sed ad omnes aequaliter se habet, provenire non possunt, sed cuique speciei speciales proximae caussae assignandae sunt. Et communes illas caussas non sufficere, ex eo etiam patet, quòd, quocunque se vertant, qui hanc opinionem defendunt, sese expedire non possunt. Unde de caussa illa remota in varias opiniones dividuntur. Joh. Duns, Scotus, animas istas viventium spontè generatorum à Deo summo proxime provenire statuit. Verùm generatio viven tium omnium est naturalis. Ergo caussa quoque naturalis inquirenda, nec ad DEVM statim recurrendum, qui, postquam Naturam creavit & constituit, jam immediatè amplius per miraculum nihil producit. Et cum plantarum ac brutorum animalium non spontè nascentium origo sit à suis parentibus, mediante semine, non à Deo, nisi ut caussâ remotâ ac universali: Deusne erit caussa proxima imperfectorum & ignobiliorum ejusmodi animalium? Neque rationes, quas pro sua sententia Duns affert, ullo modo probant, quòd Deus potiùs spontè ortorum viventium, quam quę non spontè, & ex semine oriuntur, causa dici possit; sicut ejus rationes prolixè examinat FortunLicetus, lib. I. de spontan. vivent. ortu, à cap. 77. ad 84. In re plana inhaerendum non putamus. Ab ista opinione non dissentit Joh. Gallego de go de la Serna, Hispanus, de principiis generat. lib. 1. cap. 3.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
