Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 364
Unproofread scanNot analysed yet
qui solum Deum caussam principalem in generatione aequivoca dicta statuit, scribitque, quòd, quamvis unaquaeque caussa univoca non possit sua individua producere, nisi simul cum actione ejus concurrat DEVS, tanquam prima caussa: dispari tamen conatu cum singulis concurrere Deum, prout magis aut minus univoca generatio recedit ab aequivoca, in qua solus DEVS, tanquam principalis caussa, operetur. Et, cap. 4. addit, vehementiore indigere concursu Dei ista debilia viventia, quàm ea, quae robustiorem habent vim sibi simile procreandi. Verùm Deus Opt. Max. postquam Naturam, quae ejus ordinaria potestas est, condidit, solus nullius ampliùs rei naturalis caussa efficiens immediata &proxima est, sed suo concursu universali omnes res naturales conservat, earumque generationem moderatur. Quem ejus concursum ad unam rem, praecipuè viliorem &ignobiliorem, magis, quàm aliam, magis alligare &astringere velle, &statuere, eum in re aliqua imperfectiore &ignobili vehementiùs &laboriosiùs occupari, quàm aliis perfectioribus &nobilioribus, valde absurdum est. Rectiùs &diviniùs longè Scaliger, exerc. 1. Vis illa, inquit, Dei non plus operae posuit in hac universi coagmentatione, quàm in abjectissimi ligni confectione: neque subtiliorem se professa est, ubi effecit, uti suo Falsae de spontan. viv. ort. opiniones. 365 suo beneficio lapis Herculeus haberet caussas in seipsis cohibentes efficientiam attractionis, quàm cum materiae primae formam indidit aëris, ob accessionem. In illius enim operis summa est aequalitas. Et, in 2. de plant.