# Hypomnemata physica 365

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/365

DEUS, DEUS, neque otiosus, neque negotiosus; neque in opere, neque extra opus; sed sine opera operis caput, principium, medium, finis, totum, &, ut uno verbo omnia tum expleam, tum ambiam, tum superem: IPSE; cujus simplicissimâ atque indivisibili sui intellectione seculi facta universa: ita ut suum quaeque finem & ordinem omnia nanciscantur. Nec rectiùs sentit Franciscus Suarez, qui, disputat. 18. de caus. prox. effic. sect. 2. num. 33. scribit: Coelum quidem proprià virtute non posse efficere animas: tamen efficere illas in virtute DEI, ut autoris, & generalis provisoris naturae, qui suo majore concursu suppleat, quicquid virtutis deest in proximis caussis. Verùm idem respondetur, quod ad proximam sententiam. Etenim cùm Deus res omnes valde bonas creavit, omnes etiam viribus necessariis instruxit, & propterea nullus hic defectus, nulla debilitas, quae vel à coelo, vel extraordinario Dei concursu supplenda sit. Alij ergo in hac caussa proxima quidem investiganda laborant, sed omnes infeliciter, dum eam extra materiam, non in materia quaerunt, & generationem aequivocam definiunt, quod sit, in qua efficiens ex materia à se & ei se non profecta, sed peregrina & aliena generat suae formae sibique specie dissimile. Verùm nemo illorum sine absurditate, quid illud efficiens sit, monstrare, & docere potuit, quomodo quid suae formae, sibique specie dissimile, generare possit. Avicennas Intelligentiam infra DEVM, quam Colcodeam appellat, animas has producere statuit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
