# Hypomnemata physica 366

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/366

Verùm dari tales Intelligentias, à quibus res naturales aliquae proveniant, nondum probatum. A solo enim DEO, ut rerum omnium caussâ primâ, & Naturâ, omnes res naturales proveniunt. Nec creatio ulli aliae rei, quàm Deo Omnipotenti tribuenda est. Caussa verò efficiens proxima generationis naturalis similis esse debet, vel in specie, vel in genere proximo ei, quod generatur. Ideoque à caussâ toto genere diversâ viventia ista spontè orta, quae sunt corpora naturalia, provenire non possunt. Tertiò alij proximam generationis spontè natorum caussam coelum esse statuunt. Verùm nec haec opinio locum habere potest. Primò enim coelum est caussa communis omnium sublunarium, generationi inserviens. Itaque pro proxima spontè ortorum solùm poni non potest, sed coelum & spontè orrorum, & eorum, quae non spontè oriuntur, generationem aequè suo modo promovei; neque ratio dari potest, cur spontè natorum Falsae de spont. viv. ort. opiniones. 367 torum generationem potius promovere debeat, quàm non sponte natorum. Nam si ob defectum caussae proximae ad coelum recurrere velint, monstrabitur postea satis, eam nec in spontè ortorum generatione deesse. Deinde etsi qui coelum caussam hujus generationis statuunt, vario modo id declarare conentur: nulli tamen rem satis explicant.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
