Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 369
Unproofread scanNot analysed yet
Coelum nimirum sine causis inferioribus suum motum peragere potest: at inferioribus ipsum solum nihil gignere potest sine concursu caussarum inferiorum, utpote, quae in omni generatione sunt agentia proxima &principalia. Alexander, Olympiodorus, Cardanus, 9. de An à calore provesubtib. libell. de animalibus, quae ex putredine geniant sponnerantur, quem Caesalpinus, lib. 6. de Nat. rer tè orta vica. 21. alijque sequuntur, statuunt, spontaneam ventia. viventium generationem provenire à calore ambientis, vel ut ab instrumento naturae subcoelestis, vel ut ab efficiente primario. Verùm cùm calor sit accidens, ultra suas vires agere, &substantiam producere non potest. Praeterea calor saltem est instrumentum actionum vitalium; &propterea non agens primarium. An prove. Alij, ut Philoponus, Themistius, &Platoniniant ab ci plerique, animam mundi caussam effectrianima cem spontè natorum viventium esse existimant mundi. Ita enim Themistius, I. de anim. cap. 24. Animam, inquit, illam mundi unicam atque universalem, quae corporibus praebet, sive animam dicere, sive vitam malis.