Latin
CAPVT V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 37
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi tamen hoc notandum, credibile esse, istam ebullitionem non saltem fieri ex pugna contrariorum, sed etiam subito motu similium ad similia. Possunt etiam ex hoc rerum naturalium consensu &dissensu multae in Physicis quaestiones &controversiae solvi. Quod combustiones curantur similibus, nimirum manûs vel igni admovendo, vel partes combustas oleo lini, unguento ex cepis illinendo; partes verò refrigeratae, eas nive fricando, vel aquae frigidae immergendo, ut &quod ova &poma frigore congelata restituuntur, si frigidae aquae immergantur: ea omnia accidunt, quòd calida calidum &ignem, frigida frigidum ad se trahunt. Disputatur quoque inter Medicos de tempe ramento Camphorae, dum Antiqui eam frigidam, è Recentioribus plurimi calidam esse statuunt. Sapor tamen &inflammabilitas eam calidam esse, ita manifestè convincunt, ut mirum sit, de eo dubitari posse. Unicum est, quod aliis persuasit, ut crederent esse frigidam, quòd scilicet refrigerat At hoc per accidens, non per se praestat, dum nimirum igneas &sulphureas atomos ad se propter similitudinem trahit, &è corpore extrahit: quod &flores &aqua sambuci, &oleum cum lixivio mistum in erysipelate praestant.