# Hypomnemata physica 370

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/370

quae nihil aliud est, quàm vis quaequadam vitalis, generabilisque, per omnem naturam invecta, clarissimè asserunt ea animalia, quae ortu spontaneo de materia putri proveniunt. Et Marsil. Ficinus, lib. 4. Theologiae Platon. cap. 1. scribit, animam mundi ubique per terram & aquam spiritualia ac vivifica semina in se continere, & per se gignere, ubicunque semina corporalia desunt, semina rursus derelicta ab animalibus fovere, atque ex putrido vinaceo semine variam, ordinatam, pretiosamque generare vitem & ubicunque generans deest, solaeque apparent qualitates accidentales, generationem efficere, vicemque genetricis substantiae gerere. Verùm enimverò animam mundi nullam dari, alibi satis demonstratum. Licet enim in animalibus ab una anima variae actiones proficiscuntur: tamen mundum eodem modo esse unum quo animal aliquod unum est, nondum probatum. Et si omnino animam haberet Mundus, caussa saltem universalis esset, non proxima, neque ratio dari posset, cur spontè nascentia potius ab ea provenirent, quàm non spontè nascentia; & omnino danda caussa esset, quae in spontè nascentibus eam ad hanc actionem determinaret, sicut in generatione reliquorum viventium specificae caussae dantur. Neque ideo constituenda est, ut defectum caussae proximae in spontè nascentibus suppleat. Illam enim in horum generatione non deesse, postea monstrabitur. Et quomondo ab una anima tot diversae species Falsae de spontan. viv. ort. opiniones. 371 cies spontè nascentium provenire possent? Non multum ab ista sententia differt CiAn ab aceronis & Senecae opinio, qui quod Platonima ternici totius mundi animae tribuunt, id illi de raanima terrae & aquae, seu globi terreni in primis interpretantur. Ita enim Cicero, 2. de nat.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
