# Hypomnemata physica 372

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/372

Augere etiam lapides, quasi dentes suos, & herbas quasi pilos, quandiu radicibus haerent, quae si evellantur & extirpentur è terra, non crescunt. Quis foeminae hujus ventrem vitâ carere dixerit, qui tam multos sponte sua parit foetus, & alit; qui sustinet seipsum; cujus dorsum dentes promit & pilos? Eadem est de aquae corpore ratio. Habent igitur animam aqua & terra. Nisi forte quis dixerit, viventia illa, quae nos (cùm seminibus proprijs carere videantur) ab anima terrae fieri dicimus, aut aquae, non ex tali anima nasci, sed ex influxibus coelestium animorum. Verùm ut à priore opinione haec non multum differt, ita eodem modo facilè refutatur. Equidem aëris & spiritus multum in terrae cavernis contineri, palàm est. At quod aër & spiritus illi anima terrae & aquae sint, probari non potest. Neque ista, quae spontè nasci dicuntur, viventia solùm in terra & aqua generantur, sed & in animalibus & plantis; ut varia vermium genera. Et si in terra esset talis anima, terra effectibus suis non esset ignobilior, sed & ipsa nutriretur, augeretur, sentiret. Nulla etiam necessitas ipsos adduxit, ut talem animam terrae ponerent. Non spontè enim viventia sua semina, è quibus proveniunt, habere, notissimum est. Nec spontè ortis proximam caussam deesse, postea monstrabitur. Et si omnino talis daretur anima, cùm esset una, non posset tot diversas viventium species producere, Goog Falsae de spontan. viv. ort. opiniones. 373 re, sed determinati effectus determinata & specifica caussa requiritur. Et licèt terra, ut commune promptuarium, alimentum plantis, ac quibusdam animalibus praebeat: non tamen sequitur, quòd animam det. Per animam jam ante constituuntur plantae, priusquam è terra alimentum petunt. Neque terra è sua substantia alimentum plantis praebet, sed saltem ut promptuarium, in quo varia mista sunt corpora, quae in alimentum plantarum abeunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
