# Hypomnemata physica 373

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/373

Non multum ab hac opinione dissentit Erastus, part. 2. disput. contra Paracels. qui pote statem divinam, toti materiae in creatione re rum à Deo insitam, autorem effectorum tali um ponit. Verùm non probat, quòd unquam Deus toti materiae hanc potestatem indiderit. Ex terra & aqua plantas & animalia DEUS produxit, omnibusque formas suas indidit, jussitque, ut singulae plantarum & animalium species sese multiplicarent, & secundum speciem suam semina & fructus ferrent: at quòd materiae toti extra species potestatem animalia producendi DEUS indiderit, nusquam in sacris extat. An tamen aliquo modo tolerari possit haec sententia, dicetur, cap. seq. Franciscus Picolhomineus, de ortis ex putri, cap. 3. statuit, viventia spontè nata à spiritu coelo producto provenire. Ita enim inter alia scribit: Pro generatione animalium ex putri Sol, sive coelum, fungitur modo quodam munere nedum caussae communis, verum etiam propriae, Aa 3 quayGoogle quatenus lumine & motu ejus constituitur spiritus proximè formans animalia, eisque vitam tribuens, qui proportione respondet spiritui, per quem semina redduntur foecunda, & foetus formatur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
