Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 374
Unproofread scanNot analysed yet
Qui spiritus quamvis ab eminenti vita coeli habeat, ut sit vitalis: tamen, ut hanc vel illam vitam producat, non habet a coelo, ut coelum est, sed quatenus in definita materia cum definita mensura recipitur congruente definitis speciebus animantium. Verùm dicuntur ista, non probantur, neque monstratur, coelum vivere, &à coelo talem spiritum vitalem in haec inferiora demitti. Et si spiritus iste est caussa proxima, quid opus est determinatâ materiâ? Quâ cum opus sit, potius in eâ proxima sponte nascentium caussa quaerenda erit. Coelum verò erit saltem caussa communis, ut in ijs, quae ex semine nascuntur: &cum uniusmodi facultatem habeat, non magis ad muscam, quàm ad vespam, vel pulicem disposita erit, &proinde propria caussa, de quâ hîc agitur, non erit. Alij ergo, cum extra materiam, è qua viventia talia nascuntur, caussam Efficientem frustra quaeri viderent, eam in ipsa materia, &rectè, quaesiverunt. Neque eos illud movere potuit, de quo etiam, hypomnemat. praeced. dictum, quòd nonnulli putant, formam &materiam esse caussas internas, efficientem &finem caussas externas. Falsum enim hoc est, quòd efficiens semper inter externas reponi deFalsae de spontan. viv. ort. opiniones. 375 ni debeat, sed ipsa, Aristotele teste, forma saepe cum efficiente coincidit. Alij tamen aliter hanc caussam quaesiverunt. Plurimi putredinem solam proximam spontaneae viventium generationis caussam statuunt. Quam suam opinionem quibus autoritatibus firmare conentur, parùm curo, modò monstra vero, eam falsam esse. Quod vel unicâ istâ ratione probari potest, quòd tota putredinis ratio consistit in eo, quòd sit corruptio misti, quatenus mistum.