Latin
HYPOMNEMA V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 376
Unproofread scanNot analysed yet
quae ex vermibus proveniunt, animalium, ut primordium generationis aut à Sole, aut à spiritu praestetur, id tamen non de communicatione animae, sed saltem de materiae dispositione ad formam sub ratione animae recipiendam intelligendum est, quae à calore fit. Nonnulli verò, cum &ipsi in putredine sufficientem hujus generationis caussam invenire non possint, iterum ad coeli vires confugiunt, scribuntque, fieri generationem ex putredine, vi coeli &astrorum calorem putridum excitante, &,qui cadaveri non naturalis est, dirigente, ut sit naturalis, &δημιουργὸς primarius ad certam peculiarium animalium formam è subjecta materia educendam. Verùm nullum malae caussae patrocinium hoc modo afferre possunt. Primò enim non solùm astrorum, sed &quicunque alius calor in plantis &animalibus putredinem excitare potest. Deinde petitio principij est, formas educi è potentia materiae. Tertiò monstrare debebat, quomodo calor, qui est qualitas, ultra suas vires agere, &non solùm ut instrumentum nobilioris agentis, sed ipse primarius δημιουργος substantiam, &quidem formam animalis, producere possit.