# Hypomnemata physica 376

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/376

quae ex vermibus proveniunt, animalium, ut primordium generationis aut à Sole, aut à spiritu praestetur, id tamen non de communicatione animae, sed saltem de materiae dispositione ad formam sub ratione animae recipiendam intelligendum est, quae à calore fit. Nonnulli verò, cum & ipsi in putredine sufficientem hujus generationis caussam invenire non possint, iterum ad coeli vires confugiunt, scribuntque, fieri generationem ex putredine, vi coeli & astrorum calorem putridum excitante, &, qui cadaveri non naturalis est, dirigente, ut sit naturalis, & δημιουργὸς primarius ad certam peculiarium animalium formam è subjecta materia educendam. Verùm nullum malae caussae patrocinium hoc modo afferre possunt. Primò enim non solùm astrorum, sed & quicunque alius calor in plantis & animalibus putredinem excitare potest. Deinde petitio principij est, formas educi è potentia materiae. Tertiò monstrare debebat, quomodo calor, qui est qualitas, ultra suas vires agere, & non solùm ut instrumentum nobilioris agentis, sed ipse primarius δημιουργος substantiam, & quidem formam animalis, producere possit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
