Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 377
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. Vera de spontaneo viventium ortu, &caussa efficiente sententia. CVm ergo ex hactenus enumeratis caussis Cgeneratio viventium spontè ortorum provenire non possit, (qua de re prolixè &operosè, toto libro primo de spontan. vivent. ortu agit Licetus) alia caussa quaerenda est. Quae ut rectè inveniatur, primò omnium quae sit differentia inter generationem viventium sponte, &non spontè ortorum, &qua viventia propriè sponte oriri dicantur, inquirendum. Sciendum autem in genere, dici ea spontè provenire, quae sine ulla caussa evidente &manifesta proveniunt. Ita Hippocrates, 1. Aph. 2. turbationes alvi &vomitûs spontaneos dixit, qui sine medicamentorum ope fiunt, &,2. Aphor. 5. spontaneas lassitudines nominat, quae non ex motu &exercitijs contractae sunt, sed quae à latente humorum vitio proveniunt. Sic quoque plantae, quae non hominum curâ &labore satae, sed sine ea oriuntur, sponte oriri dicuntur. De quo Virgilius, 2. Georgicor. Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsa Sponte suâ veniunt, camposque &flumina latè Curva tenent: ut molle siler, lentaeque genista, Populus, &glauca canentia fronde salicta. Et animalia, quae ex coitu patris &matris