# Hypomnemata physica 378

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/378

Etenim etsi plantae multae sine cura & labore hominum proveniunt: tamen non omnes illae sine semine; cum pleraeque seipsas seminent, & semina sua in tertam abiiciant, vel per radices se propagent. Ideoque quae nam differentia sit inter sponte & non sponte orta viventia, jam inquirendum. Fortunius Licetus, lib. 2. de spont. vivent. ortus, cap. 2. statuit, spontaneum viventium ortum provenire à principio occulto, eoque latente in materia, è qua generatio fieri debet; atque adeo à principio interno ipsimet rei generandae, sed latente. Verùm non satis clarè adhuc à spontaneo viventium ortu hoc modo spontaneus distinguitur; cùm & in non spontaneo viventium ortu principium rei generandae occultum in materia (semine puta) lateat. Aequè n. occultum sensibus est principium generationis in bulbo cępę vel allij, aut grano tritici, ac in stercore equino, è quo carabaeus generatur. Differentia potius haec constituenda videtur, quod, quae non sponte generantur, ex semine, vel bulbo, vel alio semini respondente, à planta ejusdem speciei manifestè producto, proveniunt: sponte verò orta viventia sine Vera de spont. viv. ort. & caus. effic. sent. 379 generante manifesto ejusdem speciei producuntur. Equidem dum ipsa fit generatio, seu potiùs corporis organici formatio, non differt generatio viventis non spontanea à spontanea. Utrobique enim ab agente intra materiam latente fit motus & corporis formatio.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
