# Hypomnemata physica 381

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/381

Et omni no alia ratio est generationis plantarum, quae fiunt è semine propriè dicto, qualis est non spontè ortorum, ut & eorum, quae oriuntur ex latente semine; & illorum viventium, quae proprijssimè sponte & vulgò aequivocè generari dicuntur. In ijs enim semen, è quo generantur, v. g. herbae, actu animam jam habet: in his verò materia, è qua vivens generatur, actu animam illius viventis, v. g. vermis, qui generatur, non habet, nec materia illa, è qua proveniunt, potest propriè dici semen. Forma tamen in materia latens apta est, ut animam elevetur, & se sub ratione animae materiae communicet, vivensque corpus fabricet. Unde facile illa discrepantia, quae de semine inter Senecam, & Jul. Caes. Scaligerum, ac Fort. Licetum esse videtur, componi potest. Seneca enim, 3. de benefic. cap. 29. & Scaliger. in Theophrast. I. de causs. plant. cap. 5. omnium rerum semina esse docent. Licetus verò, de spont. vivent. ortu lib. 4. cap. 2. negat omnium rerum semina esse, & quaedam nullo semine propriè dicto propagari statuit, licèt habeant, quod semini proportione respondeat. Etenim ex ipsius Liceti verbis solutio sumi potest.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
