# Hypomnemata physica 382

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/382

Nimirum semen sumitur vel propriè, vel impropriè. Propriè dicitur corpus, quod, & quidem ut proprium subjectum, in se actu firmali, primo tamen saltem animam continet; id quod fit in ijs, quae non sponte generantur: impropriè verò illud etiam, si non semen, semini tamen respondens, dici potest, quod quidem animam actu non habet, principium tamen, seu formam continet, quae ubi idoneam materiae dispositionem nacta est, animae officio fungi incipit: Unde cadavera plantarum & animalium, è quibus vermes generantur, in se semen vermium non continent; in se tamen formam habent, quae postea in animam sese elevat. Interim & hoc verum est, talia, ut vulgò putatur, non planè aequivocè generari: quod vel ex eo patet, quòd ea viventia, quae sponte & aequivocè generari putantur, sint ejusdem speciei cum illis, quae non sponte generantur; id quod exgeneratione manifestum fit. Licet enim quaedam sponte nata non generent, ut fungi & culices vinarij, vermesque alij vilissimi: pleraque tamen vivens suae speciei procreant; id quod experientia testatur. Scribae Theophrastus, I. de causs. plant. cap. 1. & 5. & in eum Scaliger, plantam sponte natam semine suo sobolem ejusdem speciei protulisse. Sic laser sponte ortum in Africa, & sylva integra ibidem nata, ubi antea nullae fuerant, stirpes sementiferas protulit. Apes extauro natae foecundae sunt. yGoogle Vera de spont. viv. ort. & caus. effic. sent. 383 sunt. Et Avicennas, 15. de animal. ca. I. testatur, sè habuisse amicum, qui fecit scorpiones, vel ocymi succo sepulto, vel aliter, & illos scorpiones post generasse alios scorpiones.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
