Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 383
Unproofread scanNot analysed yet
Et in civitate quadam Saracenorum, quę dicitur Scealikam, post pluvia magnam visos fuisse bombyces operientes terram per multa milliaria, &quemlibet illorum texuisse super se sericum, &exivisse post volantes à latere, &fecisse semen. Agens autem univocum, à quo generantur viventia sponte orta, esse animam ejusdem speciei cum illa, qua constituuntur in esse, vivifican turque animantia sponte orta, docet FortunLicetus, lib. 2. de spont. viv. ortu c. 26. Cùm enim, ut Aristoteles tum alibi, tum I. magn. moral. cap. 10. tradit, animalia &plantae oriantur ex semine, ut principio univoco, semen verò non sit animali aut plantae generandae univocum, nisi quia participat animam ejusdem speciei: jam inde constare videtur, efficiens univocum, à quo nascuntur animalia spontaneam generationem habentia, esse animam ejusdem naturae cum ea, qua vivificantur. Et omnino res plana est. Cùm enim naturalissimum sit, &proprium animae, generare viventia; nihil procreare viventia poterit naturaliter, quod animam in se non habet. Animam autem viventium illorum sponte ortorem esse in ipsa materia, nec caussam efficientem extra materiam quaerendam esse, vel ipsa vermium è carnibus generatio docet, in qua nullâ accedente caussâ externâ, nisi calore ambientis, Unde sponte è carnibus. vermes erumpunt. Unde autem anima illa, quae efficiens est priAnima generatiomarium eorum, quae sponte oriri dicuntur, in nis sponta materiam illam, è qua viventia sponte nascunnea caussi tur, perveniat, porrò indagandum. Etsi verò unde prores haec omnino difficilis, &è naturae obscuriveniat.