Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 385
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda participatio est cum organorum ad operationes necessariorum apparatu, ad primam verò participationem saltem materiae dispositio necessaria est, ut anima per eam efficientis ratione fungi &corpus formare apta jam sit. Verùm pręter hos duos modos datur adhuc tertius, &potest adhuc alio modo anima esse in materia aliqua, ita ut neque eam informet &vivificet, neque etiam operationes viventis illius proprias edat. Ita in aqua &terra semina plantarum &animalium, &in iis anima inesse possunt, ut tamen neque aquam; neque terram informent &vivificent. Inde Aristoteles non sine caussa dixit, i. de gen. animal. cap. 11. quòd omnia sint animarum plena, dum scribit: Generantur autem in terra humoreque animalia &plantae, quoniam humor in terra, spiritus in humore; calor animalis in universo est ita ut quadammodo animarum plena sint omnia. Quamobrem consistunt celeriter, cùm calor ille comprehensus sive exceptus est. Id quod manifestè è rebus putridis apparet, è quibus varia verminungenera passim generantur, &in plantis, quae nullo semine sparso in campis, agris &hortis proveniunt. Et nullus penè locus tam sterilis est, ut in eo non plantae &animalia sponte generentur.