# Hypomnemata physica 385

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/385

Secunda participatio est cum organorum ad operationes necessariorum apparatu, ad primam verò participationem saltem materiae dispositio necessaria est, ut anima per eam efficientis ratione fungi & corpus formare apta jam sit. Verùm pręter hos duos modos datur adhuc tertius, & potest adhuc alio modo anima esse in materia aliqua, ita ut neque eam informet & vivificet, neque etiam operationes viventis illius proprias edat. Ita in aqua & terra semina plantarum & animalium, & in iis anima inesse possunt, ut tamen neque aquam; neque terram informent & vivificent. Inde Aristoteles non sine caussa dixit, i. de gen. animal. cap. 11. quòd omnia sint animarum plena, dum scribit: Generantur autem in terra humoreque animalia & plantae, quoniam humor in terra, spiritus in humore; calor animalis in universo est ita ut quadammodo animarum plena sint omnia. Quamobrem consistunt celeriter, cùm calor ille comprehensus sive exceptus est. Id quod manifestè è rebus putridis apparet, è quibus varia verminungenera passim generantur, & in plantis, quae nullo semine sparso in campis, agris & hortis proveniunt. Et nullus penè locus tam sterilis est, ut in eo non plantae & animalia sponte generentur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
