# Hypomnemata physica 388

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/388

loco, & an omnes animae sponte nascentium hoc modo sint in rebus, è quibus oriuntur, dubito. Equidem si semen, vel corpus semini respondens, materia & forma constans, dicatur esse in loco, ut sperma ranarum, vel seminale illud corpus, è quo post pluviam plantae generantur, in loco esse rectè dicit. Verum an anima ipsa, quae in eo est, in aqua vel pluvia, in loco esse propriè dicat, ambigo. Sed sumat sanè ita anima cum proprio suo subjecto, & dicatur, hoc modo esse in loco: an verò eâdem ratione in pino, è qua erucae, vel aliis lignis, è quibus vermes, vel in frumento, è quo gurgulio nascitur, anima illa viventis insit; meritò ambigitur. Etenim atomi auri & argenti constantes suâ materiâ & formâ, insunt in aqua regis vel forti, ut in loco; & semen alicujus plantae vel ranae, constans non solùm animâ, sed & materiam habens, in qua anima, ut in proprio subjecto, inest, in terra vel aqua, ut in vase vel loco esse potest: & ita anima ipsa non per se est in terra, ut in vase, vel loco, sed propter materiam, cui, ut proprio subjecto, inest; sicut forma argenti non est per se in aqua forti, ut in vase vel loco, sed ratione materiae, & corporis, cui inest. At cùm ex ligno vel carne vivens animal nascitur, ibi anima, quae per se non est in loco, Vera de spont. viv. ort. & caus. effic. sent. 389 loco, non habet materiam, in qua, ut proprio subjecto, insit, & propter quam in ligno vel carne, ut in loco vel vase, esse dici possit, sed animae illius subjectum proprium est illud ipsum, vel illa ipsa caro, in qua tamen ea non formaliter inest, sed tantùm realiter, nec animae rationem habet, sed tum demum formaliter inesse incipit, & à ligno vel carne separari, & per se vivere & existere, atque animae rationem habere, & viventis operationes exercere, cùm per putredinem, vel potius calorem putredini illi conjunctum, materia illa ita elaboratur, ut animae idoneum subjectum ad formalem existentiam esse possit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
