Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 39
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim Deus primò inter se elementa pugnare jussit, ut mista constituerent, è quibus postea plantae &animalia fierent, sed, ut plantis &animalibus suas formas &animas dedit, ita etiam corpora sua singulis tribuit. Quae etsi (ut jam de eo non disputem) ex elementis quoad materiam sint constituta: tamen quòd nihil praeter elementa in iis insit, &quod horum corporum formae elementares sint, &quod animę viventium in corpore ex elementis sim pliciter constituto recipiantur, &ita elementa, seu ut simplicia, seu ut mista considerata, aniniarum proximum subjectum sint, nulla firma datur demonstratio, neque dum probatum, quod illud ἀνάλογον τῷ τῶν ἄστρων στοιχείῳ necessariò sit ex elementis tantùm compositum. Cum enim nobiliores formae nobiliorem requirant materiam, ut etiam Aristoteles docet: cuique formę conveniens corpus creator dedit, quorum quodlibet suam nobilitatem, &agendi vim à forma, quae, ut Scaliger, exerc. 307. sect. 20. loquitur, Natura est quinta, longè alia quatuor elementis, obtinet. Et omnino mirabile quid est spiritus ille animalibus &plantis insitus, qui primùm est in exigua seminis quantitate, deinde à sanguine in prima foetus formatione affluente, &postea alimentis, quę assumuntur, in magnam molem augetur, totumque corpus, vasti etiam animalis, pervadit, illudque ad finem vitae usque vegetat &calefacit.