# Hypomnemata physica 390

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/390

statuit, efficiens proximè generans animalium sponte ortorum esse animam ejusdem naturae cum ea, quâ constituuntur in esse viventia sponte nata, non tamen vivificantem nec actuantem ullo modo subjectum, in quo inest, sed latitantem ut in vase, in cadavere illo, è quo animata haec sponte generantur: & quidem eam animam, quae est in cadavere, esse eandem cum ea, quae animal, vel aliud corpus vivum constituebat, sed labefactatam, non habentem rationem formae actuantis, perficientisque id, in quo est, sed privationis; cùm talis enervatio animam privet perfectione suâ pristinâ, quae erat vivificare ac perficere subditum sibi corpus. Ut enim anima sentiens ac videns est habitus in animali bene se habente; in caeco autem eadem ad organi labefactationem enervata degeneravit in privationem: sic etiam post mortem animalis animam, quae superest in cadavere, degenerare in privationem statuit, enervatamque res imperfectas creare sponte nascentes. Quomodo autem anima ab illa perfectione deliciatur, docet, ibidem, cap. 37. & tradit duos Vera de spont. viv. ort. & caus. effic. sent. 391 duos modos, quibus materia cadaveris sortiatur animam non vivificantem. Primus est, quòd, dummoritur vivens, calor ad vitam ne cessarius non totus aboleatur, sed tantum ejus remaneat, quantum satis est ad animam in corpore, tanquam vase, continendam.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
