Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 391
Unproofread scanNot analysed yet
Quo in casu quemadmodum accidere plerunque posse scribit, ut simul cum labefactatione caloris, &viventis interitu, animę vegetalis sensualisque substantia illo calore nixa essentialem quandam labem patiatur, quâ in imperfectionum naturam, &in animam viliorem labefactata degeneret; ita putat aliquando e venire posse, ut pristinam speciem conservans vires tantummodò sibi enervatas experiatur. Alterum modum hunc constituit: Quia, inquit, dum pristinum vivens emoritur, &dum è viventis corpore pellitur excrementum, anima ejus adhuc superstes in materiam proximam nuper animâ eadem destitutam novam procreet animam cum exiguo calore in primo instanti naturae, non adhuc subjectum sibi corpus vivificare valentem, sed in eo procreetur ut in vase, nonnunquam prorsus ejusdem speciei cum anima generante; frequentissimè verò imperfectiorem, vilioremque: tum ob imperfectionem materiae, quae tam perfectam animam recipere non potest, tum ob infirmitatem &debilitatem virium animae generantur, quae in morte animantis pristini vel cadit, vel maximopere labefactatur, ut similem sibi generare non possit, inferiorem se adhuc procreare valeat. De quo pluribus usque ad cap. 39.