# Hypomnemata physica 392

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/392

agit; in quo tandem suam sententiam his verbis concludit: Caussa efficiens proxima spontanei viventium ortûs, à qua immediatè sortiuntur animam, & generantur viventia cuncta sponte nascentia, nihil est aliud, quàm anima vegetabilis aut sentiens degens in cadavere, aut in excremento à viventibus profecto, ut in vase, latens cum calore debili, illud non actuans, nec perficiens ullo modo, nonnunquam ejusdem speciei, aut etiam numero eadem cum ea, quae in illis viventibus praefuerat: saepissimè tamen diversae speciei, ac vilioris naturae, imperfectiorisque substantiae; in quam unà cum corporis & caloris labefactione prior illa degeneraverit: quae anima in cadavere, aut excremento, à vivente priori profectis, subditum sibi corpus non vivificans, nec in eo vitae operationes exercens manet, non ut forma in suo subjecto, sed ut in loco, & in vase, quasi ex necessitate materiae, aut demum cum totali caloris, quo nititur, exterminio casura; aut cum ejusdem caloris augmento ac vigore ab ambientis caliditate acquisito semetipsam subjacenti sibi corpori in formam & in animam vivificantem, vitaeque functiones, ac primùm organizationem, spontaneamque viventis generationem obeuntem communicatura. Verùm enim verò durum videtur, statuere, in cadavere animam priorem remanere; & in homiVera de spont. viv. ort. & caus. effic. sent. 393 homine id dicere absurdissimum: cùm tamen nio exami natur. aequè ex corpore hominis mortui vermes geAnima in nerantur, atque ex aliorum animalium cadavecadavere ribus. Equidem, lib. 2. cap. 39. Licetus animan post mortem rationalem excipit, & sentientem & vegetannon rematem solûm remanere scribit. At affirmatur, sec net. non probatur, tres esse in homine animas, quarum sentiens & vegetans post mortem remanere possint.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
