# Hypomnemata physica 398

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/398

Atque omnino longè alia ratio est formae, dum est subordinata, & est loco materiae, alia dum fit specifica. Ideoque etiam formae subordinata non dant omen rei, nec possum dicere, in homine esse vermes, in juvenco foliis mori nutrito esse bombyces, sed demum formâ specificâ decedente ipsae formae specificae munere fungi incipiunt, & nomen rei dant. Neque tamen, quod nonnulli obiiciunt, & hinc sequi existimant, hinc concludi potest, esse in homine, & in alijs animalibus varijs, vermes & nivens aliquod vermes, vel alterius generis animalcula in se habere. Etenim ad animatorum talium, ut omnium corporum naturalium, constitutionem requiritur non solùm forma, sed & materia, & forma materiam illam informare debet. Verùm hae formae etsi realiter insunt viventibus alijs, tamen non insunt ad modum animae, nec animae officio funguntur, nec materiam animant, nec corpus vivificant, nec in eo vitae operationes exercent, sed omne illud à forma nobiliore & specifica, seu anima viventis perficitur: ipsae verò ad materiae dispositionem & determinationem pertinent. Ubi verò specifica illa & nobilior forma, seu Anima recedit, ipsae à calore ambiente excitatae, & idoneam dispositionem nactae, in animae modum elevantur, & corpori sese Vera de spont. viv. ort. & caus. effic. sen. 399 sese in animam vivificantem communicant, & primùm quidem corporis sibi idonei fabricationem aggrediuntur, postea verò functiones vitae convenientes in eo edere incipiunt. Imò eaedem formae sub diverso schemate exterVna forma no latent, & in Theatrum Naturae prodeinterna unt. Res manifesta est in erucis, in quibus varius una anima diversa corpora induit, &, ut Ariformas exstoteles, 5. de histor. animal. capit. 19. & Pliternus innius, lib. II. nat. histor. capit. 22. ait, varia fit duerepoformarum successio, externarum scilicet, test.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
