Latin
HYPOMNEMA I
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 4
Unproofread scanNot analysed yet
ὁ θεὸς ὅργανα ἐν ἑαυτοῖς ἡμῖν δὲδωκεδύο, ἐνοῖς χρησομέθα τοῖς ἐκτὸς ὁργάνοις: Deus instrumenta nobis duo dedit, quorum operâ instrumentis extraneis uti valeremus: tamen fidenter sanè, &apertè Deum novam operis molitionem aggressum esse, atque in tempore eam factam, varijs rationibus tollere, &antiquorum de mundi ortu sententias labefactare conatus est. Et propterea, licet Deum mundi autorem agnoscat; in eo tamen sibiipsi non satis consentientia scripsisse docti viti censent, cùm solius Dei propria duratio sit aeternitas, nec creatura creatori coaeterna esse; nec duo infinita dari possint, nec mundum Deo parem facere recta ratio admittat. Atque hinc de mente Aristotelis in hac quaestione gravis inter Peripateticos orta est dissensio, neque dum ab ipsis controversia satis decisa est. Duo nimirum praecipuè sunt; quae Philosophi omnes penè assequi nequeunt: quomodo scilicet mundus ex nihilo factus sit, &quomodo in tempore factus sit. Cùm enim artifices omnes alia miscendo, alia demendo, opera sua perficere viderent; &hoc modo Deum mundum perfecisse putarunt. Ideoque etsi mundi autorem Deum concederent: tamen corpora quaedam, vel in immenso spatio ante mundi ortum volitantia, vel in chao aut miscella quadam, &seminaria latitantia constituerunt. Verum &hi, à quo et illa corpuscula provenerint, nesciunt: &si infinitum Deum concedunt, ipsum etiam ex nihilo aliquid producere potuisse credant; praesertim, cum nihil esset ante ullam, quae cogitari potest, materiam, nisi Ipse. Alterum, quod offendit ipsos, est, quod ab Mundus in tempore surdum putant, Deum tanto tempore ociofactus. sum fuisse, &postea ad novi operis molitionem accessisse.