Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad reliqua verò, quae afferuntur ad argumenti huius exaggerationem, de seminis effusione, quam nullus conceptus sequitur, respondeo, benedictionem divinam, &dona illa gratia, que semini &animae utriusque parentis in conceptione conjunctae liberrima voluntate &ordinatione Deus concessit, nullo modo semini alterutrius parentis seorsim exsistenti &non eo modo, qui ad generationem necessarius est, effuso, tribuenda esse, Imò cùm nec in reliquis animalibus alterutrius parentis semen eam perfectionem habeat, ut unum solum ad speciem constituendam sufficiat, &ea praedicata, quae utrique semini conjuncto rectè tribuuntur, alterutri tribui non possint: id multò magis in homine verum est. Cur autem Deus in animalibus sexum constituere voluerit, ejus divinae sapientiae &voluntati adscribendum. Potuisset Deus, si voluisset, plures mundos creare: unum tamen saltem creavit. Neque enim Deus semper id facit, quod absolutè est perfectius, vel nobis tale vinetur, sed quad in ordine ad finem à se constirutum est melius. Itaque etsi Deus unum hominem perfectiorem, &qui utriusque sexus perfectionem unus exhibuisset, creasset: non tamen mundus ideo factus esset perfectior, cujus perfectio in miro omnium essentiarum consensu, &in unum finem conspiratione &coordinatione consistit. Etenim deficiente altero sexu minùs foret jucunda vita &societas, quae conjugio constat, minusque firma. Ideo Deus Opt. Max. sexum geminum fecit, ut uterque haberet, quod extra se amaret, &non solùm DEI sapientiam cognoscendo, sed &ejus bonitatem amando repraesentaret.