# Hypomnemata physica 4-2

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/4-2

Ad reliqua verò, quae afferuntur ad argumenti huius exaggerationem, de seminis effusione, quam nullus conceptus sequitur, respondeo, benedictionem divinam, & dona illa gratia, que semini & animae utriusque parentis in conceptione conjunctae liberrima voluntate & ordinatione Deus concessit, nullo modo semini alterutrius parentis seorsim exsistenti & non eo modo, qui ad generationem necessarius est, effuso, tribuenda esse, Imò cùm nec in reliquis animalibus alterutrius parentis semen eam perfectionem habeat, ut unum solum ad speciem constituendam sufficiat, & ea praedicata, quae utrique semini conjuncto rectè tribuuntur, alterutri tribui non possint: id multò magis in homine verum est. Cur autem Deus in animalibus sexum constituere voluerit, ejus divinae sapientiae & voluntati adscribendum. Potuisset Deus, si voluisset, plures mundos creare: unum tamen saltem creavit. Neque enim Deus semper id facit, quod absolutè est perfectius, vel nobis tale vinetur, sed quad in ordine ad finem à se constirutum est melius. Itaque etsi Deus unum hominem perfectiorem, & qui utriusque sexus perfectionem unus exhibuisset, creasset: non tamen mundus ideo factus esset perfectior, cujus perfectio in miro omnium essentiarum consensu, & in unum finem conspiratione & coordinatione consistit. Etenim deficiente altero sexu minùs foret jucunda vita & societas, quae conjugio constat, minusque firma. Ideo Deus Opt. Max. sexum geminum fecit, ut uterque haberet, quod extra se amaret, & non solùm DEI sapientiam cognoscendo, sed & ejus bonitatem amando repraesentaret.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
