# Hypomnemata physica 40

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/40

Imò idem calor, etsi aliorum admistione non percipiatur, est in ipsis; isque ex iis, ut in spiritibus è plantis paratis patet, separari potest. Ubi & hoc notandum, quod, sicut nihil alitur, nisi quod vitam habet, ut docet Aristoteles 2. de anim. cap. 4. text. 46. ita nil alere propriè possit, nisi rei animatae vel pars, vel fructus & effectus fuerit; & propterea omnibus alimentis aliquid spiritus illius, quem calidum innatum vulgò vocant, inesse debeat: unde etiam alimentis non solùm humor, sed etiam calor instauratur. Neque etiam alia corpora, quae mista salem & non animata videntur, ex mutua pugna elementorum oriuntur. Parum prudentis est, credere, vinum, oleum, mel, saccharum, lac, ex pugna elementorum mutua oriri. Equidem non creavit Deus ista in principio. Neque enim vinum est, antequam vindemia fuerit, neque oleum, nisi olivae legantur, contundantur, & exprimantur; neque mel, antequam apes mellificent, neque lac, antequam animalia vivipara gravida fiant.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
