# Hypomnemata physica 403

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/403
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/403

CAPVT III. De Materia sponte ortorum viventium. T quidem in materia praecipue est diffeErentia inter non sponte orta viventia, & viventia sponte generata. Quae enim non sponte oriuntur, tum animalia, tum plantae, è suis seminibus ita proveniunt, ut cuivis manifestum sit, unde proveniant. Quae verò sponte oriuntur viventia, eorum principium latet, & ita sponte orta quasi sine ullo generante proveniunt. Habent tamen & illa suum principium. Neque enim quodlibet horum è qualibet materia generatur, sed determinata ex certa & determinata materia, ut postea in specie patebit. Cùm autem supra dictum, quod aliae quidem sponte generari videantur, reverâ tamen ex principio seminali à vivente ejusdem speciei producantur; alia è corporibus specie diversis proveniant; sciendum, principium seminale non in omnibus ad eandem materiam adstrictum esse; quod etiam ex plantis, quae non sponte proveniunt, patet. Neque enim plantae omnes è semine ita in specie dicto proveniunt, sed aliae sine semine per radices, aliae per balbos, aliae per surculos à tota avulsos, aliae per folia avulsa, ut ficus Indica, propagantur. Itaque non mirum, si seminale principium etiam in aquis, in pluviis, imò in stercoribus animalium integrum conservari possit, ut postea inspecie dicetur. Imò in animalibus ignobilioribus semen eodem modo in terra, in aqua conservari, idem postea monstrabitur. Ita, ut rectè Aristoteles, 3. de gener. anim. c. II. omnia animarum plena esse dixerit. Vix enim ullum corpus datur, è quo talia non proveniunt. Licetus quidem lib. 2. de spont. viv. ort, cap. 13. statuit, viventia talia non generari ex imperfectè mixtis: verùm rectè id explicandum est.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
