Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 404
Unproofread scanNot analysed yet
Certum enim est, ex pluvia, nebulis, rore, varia vermium genera generari, &experientia id testatur. Quae licet inter imperfectè mixta sint, si ex sua natura aestimentur, &in iis aliquod elementum praedominetur, ut in rore &pluvia aqua: tamen corporibus hisce atomorum forma aliâ perfectè mixta adminiscentur, in quibus animae viventium, ut in semine insunt, &è quibus postea vermes generantur. Unde etiam non ex omni pluvia, neque ex omni rore vermes generantur, sed è quibusdam saltem. De materiali hac caussa proxima sponte ortorum viventium agit Fortunius Licetus, lib. 2. de spont. viv. ort. cap. 13. 14. 15. 16. quorum summa haec est. Spontaneam &non spontaneam viventium generationem in eo convenire dicit, quòd utraque fiat ex misto perfecto, proximè accedente ad temperatum, in se habete ultimam dispositionem, &potentiam proximam ad animam, ad sui formam subeundam; &dispositionem praecedentem, seu privationem illam in geneDe materia spont. ortor. vivent. 405 generatione non spontanea &spontanea utrobique esse nihil aliud, quàm temperamentum proximè infra gradum animae, animam nullâ ratione sibi adjunctum habentem, eamque esse caliditatem certi gradus.