# Hypomnemata physica 404

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/404

Certum enim est, ex pluvia, nebulis, rore, varia vermium genera generari, & experientia id testatur. Quae licet inter imperfectè mixta sint, si ex sua natura aestimentur, & in iis aliquod elementum praedominetur, ut in rore & pluvia aqua: tamen corporibus hisce atomorum forma aliâ perfectè mixta adminiscentur, in quibus animae viventium, ut in semine insunt, & è quibus postea vermes generantur. Unde etiam non ex omni pluvia, neque ex omni rore vermes generantur, sed è quibusdam saltem. De materiali hac caussa proxima sponte ortorum viventium agit Fortunius Licetus, lib. 2. de spont. viv. ort. cap. 13. 14. 15. 16. quorum summa haec est. Spontaneam & non spontaneam viventium generationem in eo convenire dicit, quòd utraque fiat ex misto perfecto, proximè accedente ad temperatum, in se habete ultimam dispositionem, & potentiam proximam ad animam, ad sui formam subeundam; & dispositionem praecedentem, seu privationem illam in geneDe materia spont. ortor. vivent. 405 generatione non spontanea & spontanea utrobique esse nihil aliud, quàm temperamentum proximè infra gradum animae, animam nullâ ratione sibi adjunctum habentem, eamque esse caliditatem certi gradus.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
