# Hypomnemata physica 406

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/406

Verùm enimverò sententia haec explicatione commodâ & limitatione indiget. Primò enim omnino, quod supra dictum, hîc repetendum, non unum modum esse generationis sponte ortorum viventium, sed alia ex semine ejusdem speciei latente provenire, etiam è lapidibus, ut dum ex latente semine planta post pluviam generatur; alia verò ex cadaveribus provenire. Ideoque primum attributum materiae proximae spontanei viventium ortus, nimirum, quod ea sit cadaver, in quo sit anima, ut in vase, non animans, secundo tantùm generi competit. Si verò in lapidis alicujus rimam, ut ipse, lib. 3. cap. 17. statuit, pulvis aliquis, vel succus plantae, principium seminale in sese habens, per pluviam eò delatus, sese insinuet, ibi certè non ex cadavere, sed ex semine ejusdem speciei nascitur planta. Quod etiam accidit ex fimo & excrementis animalium, in quibus vel semen indigestum, vel succus seminalis inest. Nam, ut supra dictum, seminale principium. non in omnibus plantis est semen in specie dictum, quod in certâ plantae parte cettâ formâ externâ praeditum generetur, sed in quibusdam per totam plantam diffusum est, ut in salice, unde à salice avulsa salix generatur. Cùm ergo è tali semine, vel succo seminali, De Materia spont. ortor. viventium. 407 minali, planta vel in terra, vel in lapide, vel in alia arbore generatur, ibi non ex cadavere fit planta, sed ex semine. Deinde & hoc explicatione indiget; quod scribit, quòd materia, è qua ista fit generatio, proximè ad temperatum accedere debeat.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
