Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 407
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim de caussa effiNeque enim calor imciente hoc verum est. becillus, neque comburens, materiam disponere potest ad animam suscipiendam, sed moderatus esse debet &coquens. Verùm ut materia, quae per illam coctionem generatur, in omnibus temperata esse debeat, non puto necessarium. Magna enim est temperamenti ratione in corporibus, quae generantur, diversitas. Generantur enim vermes ex brassica, absynthio, picea, carne, quae diversissima habent temperamenta. Differentiam verò inter spontaneam non spontaneam generationem quod attinet equidem verum est, quod in non spontanea seu quae ex semine sit, viventium generatione ab anima viventis materia in corpore viventis elaboratur, &ita praeparatur, ut, quod antea non erat, (neque enim sanguis in animalibus, vel humor alimentarius in plantis animatus est) fiat idoneum animae subjectum, &anima sese illi communicat, atque tum semen dicitur, è quo postea, ubi vel calore uteri, vel Solis, vel alio fovetur, &excitatur anima latens, vivens ejusdem speciei emergit. Sed hoc modo prius sponte ortorum viventium genus Ce 4 d by Go genus in sua generatione non habet modum diversum ab eo, qui jam expositus est. Nam cùm, ut rectè Jul. Caes. Scaliger, exere. 6. sect. 10. ait, generet arbor vel planta, cùm producit semen, non autem generetur arbor vel planta, cùm pullulat è semine, sed tum generatum, quod erat imperfectum, perficiatur: illud seminale principium, è quo vel in aquis, vel in terra, sine cultura hominum, vel è lapidibus plantae proveniunt, in plantis ejusdem speciei generatum fuit, &in aqua, terra, vel lapide aliquandiu latuit, donec idoneam, è qua corpus sibi formaret, materiam nactum est.