# Hypomnemata physica 408

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/408

Et tum si plantae illa productio pro generatione habeatur, etiam fit ab interno principio. In altetero verò sponte ortorum viventium genere, cùm ex cadaverib. vel excrementis animalium, vel plantis vermes generantur, etiam amma praesens est in cadavere, etsi non sub ratione formae specificae, realiter tamen. In actum verò prodire, & formae ac animae officio fungi non potest, neque sibi materiam, cui sese communicet, quod fit in plantis & animalibus, praeparare valet, sed calore ambientis, seu aëris, seu qui in putredine, opus est, ut materia idonea & certo modo disposita elaboretur; quam ubi nacta est, forma illa sese exserere, & animae officio fungi incipit. Ad talem autem dispositionem inducendam etiam Coeli, & praecipuè Lunae influxus non parum facit. Experientia enim docet, ligna, quae De materia spont. ortor. viventium.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
