# Hypomnemata physica 41

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/41

Creavit verò Deus talia in suis principiis, id est, viti potentiam dedit, ex alimento, quod è terra attrahit, succum talem, qui vinum, olivae, qui oleum, arundini, qui saccharum nominatur, generandi; apibus potentiam tribuit è floribus succum colligendi, & inde mel elaborandi; mammis facultatem è sanguine lac generandi. Atque hîc Chymici sua principia inserunt, de quibus, de consens. & dissens. Chymicorum cum Galen. & Aristotel. pluribus dictum. Hoc loco ut pauca de iis dicam, primò etiam ii, qui ea simpliciter non admittunt, prima mixta esse concedunt. De quo cum nemine litigabo, modò hoc obtineam, eo modo principia dici posse, quòd in resolutione rerum naturalium ars ultra progredi vix possit, imò nec natura forsan progrediatur, dum aliquod mistum constituit, illud non immediatè ex ultimis simplicibus, sed potius ex primis istis mistis constituit. De quo plura dicentur infra, Hypomnemate 3. de Mistione. Et maximè hoc manifestum est in nutritione viventium. Neque enim chylus fit ex elementis proximè, sed expane, carne, piscibus: sanguis non fit ex elementis proximè, sed ex chylo, ut pluribus de Mistione dicetur. Deinde & hoc consideratione dignum, an mista ista prima tantùm ex elementis constent, an verò formam ab elementorum formis diversam in prima creatione, cùm Deus non saltem materiam primam creavit, sed & secundam, & formis singulis suam propriam materiam & subiectum dedit, acceperint, per quam se conservent, & in variis generationum vicissitudinibus integra maneant, & variè mista rebus aliis naturalibus materiam praebeant.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
